- FAVONIUS
- FAVONIUSventus ab occasu aequinoctiali spirans contra Subsolanum. Plin. l. 2. c. 47. a fovendo dictus, quod cuncta foveat. Lucret. l. 1. Genitabilis aura Favoni.Graeci Zephyrum vocant. Item Favonius, Catonis aemulus, Suet. in Octav. c. 13. Sed et ventus praef. Hippalus, viri nomine Indis, uti docet Plin. l. 6. c. 23. quod gloriae eiu datum. Primus nempe hoc nomine gubernator navigationem ex Arabia in Indiam alto mai plenisqueve velis ingressus est, quum antea parvis tantum navigiis sinus circumvenirentur, teste Auctore Peripli, ubi tamen Λιβόνοτον ventum ab eo sic nominatum fuisse addit, et Λίβα intelligit, i. e. Africum, qui ad latus dextrum Favonii, quod ad Merid. inclinat: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1185. et 1244. Sed et Favonium apud Romanos, qui alias Spurius iisdem, Χκότιος Graecis appellatum fuisse, docet Ioh. Meurs. Comm. ad Lycophr. p. 207. ubi de 4. generationis speciebus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.